Prophetia Jeremiae*

Caput 11: Versus 4

Eduxi eos.HIER., ORIG.Nos quoque eduxit Deus de Aegypto et fornace ferrea, etc., usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei.Et eritis.Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde:Ego sum Dominus Deus tuus sanctus IsraelEzech. 14.. Et alibi quoque inquit,Ero Deus eorumExod. 3.Et,Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.Quod exponens Salvator ait:Deus autem non est mortuorum, sed vivorumLuc. 29.. Mortuus est, scilicet peccator.
(* Traductions européennes)